L’Office divin à l’ermitage Saint-Bède

Vous trouverez ici le chant et le texte de l’Office divin du mardi 10 novembre 2020. L’Office divin est la prière publique que font les moines au nom de toute l’Église. Les moines chantent ou récitent tous les jours huit offices : un la nuit et sept le jour. À l’ermitage Saint-Bède, ils sont célébrés selon l’ancien rite aux heures suivantes :


Matines

V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3
Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Invitatorium
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Salutári nostro.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Salutári nostro.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Salutári nostro.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.

Hymnus
Consors patérni lúminis,
Lux ipse lucis, et dies,
Noctem canéndo rúmpimus:
Assíste postulántibus.

Aufer ténebras méntium,
Fuga catérvas dǽmonum,
Expélle somnoléntiam,
Ne pigritántes óbruat.

Sic, Christe, nobis ómnibus
Indúlgeas credéntibus,
Ut prosit exorántibus,
Quod præcinéntes psállimus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.

Nocturn I.

Ant. Adjútor * in tribulatiónibus.

Psalmus 45
Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 46
Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adjútor in tribulatiónibus.

Ant. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis. ‡

Psalmus 47
Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * ‡ in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
Deus in dómibus ejus cognoscétur: * cum suscípiet eam.
Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * justítia plena est déxtera tua.
Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ: * propter judícia tua, Dómine.
Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus ejus.
Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 48
Audíte hæc, omnes gentes: * áuribus percípite omnes, qui habitátis orbem:
Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et pauper.
Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei prudéntiam.
Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério propositiónem meam.
Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem suam.
Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et vivet adhuc in finem.
Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul insípiens, et stultus períbunt.
Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum.
Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina sua in terris suis.
Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo complacébunt.
Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
Et dominabúntur eórum justi in matutíno: * et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum accéperit me.
Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta fúerit glória domus ejus.
Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum eo glória ejus.
Quia ánima ejus in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi cum beneféceris ei.
Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in ætérnum non vidébit lumen.
Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Magnus Dóminus et laudábilis nimis.

Ant. Deus deórum * Dóminus locútus est. ‡

Psalmus 49
Deus deórum, Dóminus locútus est: * ‡ et vocávit terram,
A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris ejus.
Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
Ignis in conspéctu ejus exardéscet: * et in circúitu ejus tempéstas válida.
Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
Congregáte illi sanctos ejus: * qui órdinant testaméntum ejus super sacrifícia.
Et annuntiábunt cæli justítiam ejus: * quóniam Deus judex est.
Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * juménta in móntibus et boves.
Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo ejus.
Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras justítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
Tu vero odísti disciplínam: * et projecísti sermónes meos retrórsum:
Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 51
Quid gloriáris in malítia, * qui potens es in iniquitáte?
Tota die injustítiam cogitávit lingua tua: * sicut novácula acúta fecísti dolum.
Dilexísti malítiam super benignitátem: * iniquitátem magis quam loqui æquitátem.
Dilexísti ómnia verba præcipitatiónis, * lingua dolósa.
Proptérea Deus déstruet te in finem, * evéllet te, et emigrábit te de tabernáculo tuo: et radícem tuam de terra vivéntium.
Vidébunt justi, et timébunt, et super eum ridébunt, et dicent: * Ecce homo, qui non pósuit Deum adjutórem suum:
Sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum: * et præváluit in vanitáte sua.
Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dei, * sperávi in misericórdia Dei in ætérnum: et in sǽculum sǽculi.
Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti: * et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus deórum Dóminus locútus est.

V. Ímmola Deo sacrifícium laudis.
R. Et redde Altíssimo vota tua.

«Pater Noster» dicitur secreto usque ad «Et ne nos indúcas in tentatiónem:»
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.
Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 1
De Daniéle Prophéta
Pronuntiánsque Nabuchodónosor rex, ait eis: Veréne, Sidrach, Misach et Abdénago, deos meos non cólitis, et státuam áuream, quam constítui, non adorátis?
Nunc ergo si estis paráti, quacúmque hora audiéritis sónitum tubæ, fístulæ, cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, omnísque géneris musicórum, prostérnite vos et adoráte státuam, quam feci. Quod si non adoravéritis, eádem hora mittémini in fornácem ignis ardéntis, et quis est Deus, qui erípiet vos de manu mea?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. A fácie furóris tui, Deus, conturbáta est omnis terra:
Sed miserére, Dómine, et ne fácias consummatiónem.
V. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum!
R. Sed miserére, Dómine, et ne fácias consummatiónem.

V. Jube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 2
Respondéntes Sidrach, Misach et Abdénago, dixérunt regi Nabuchodónosor: Non opórtet nos de hac re respondére tibi:
Ecce enim Deus noster, quem cólimus, potest erípere nos de camíno ignis ardéntis, et de mánibus tuis, o rex, liberáre.
Quod si nolúerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non cólimus, et státuam áuream, quam erexísti, non adorámus.
Tunc Nabuchodónosor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sidrach, Misach et Abdénago, et præcépit ut succenderétur fornax séptuplum quam succéndi consuéverat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Civitátem istam tu circúmda, Dómine: et Angeli tui custódiant muros ejus.
Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum misericórdia.
V. Avertátur furor tuus, Dómine, a pópulo tuo et a civitáte sancta tua.
R. Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum misericórdia.

V. Jube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 3
Et conféstim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiáris, et calceaméntis, et véstibus, missi sunt in médium fornácis ignis ardéntis;
Nam jússio regis urgébat. Fornax autem succénsa erat nimis; porro viros illos, qui míserant Sidrach, Misach et Abdénago, interfécit flamma ignis.
Viri autem hi tres, id est Sidrach, Misach et Abdénago, cecidérunt in médio camíno ignis ardéntis, colligáti.
Et ambulábant in médio flammæ, laudántes Deum, et benedicéntes Dómino.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Genti peccatríci, pópulo pleno peccáto miserére,
Dómine Deus.
V. Esto placábilis super nequítiam pópuli tui.
R. Dómine Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dómine Deus.

Nocturn II.

Ant. Allelúja, * allelúja, allelúja.

Psalmus 52
Dixit insípiens in corde suo: * Non est Deus.
Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in iniquitátibus: * non est qui fáciat bonum.
Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum: * ut vídeat si est intéllegens, aut requírens Deum.
Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam ut cibum panis?
Deum non invocavérunt: * illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor.
Quóniam Deus dissipávit ossa eórum qui homínibus placent: * confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.
Quis dabit ex Sion salutáre Israël? * cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 53
Deus, in nómine tuo salvum me fac: * et in virtúte tua júdica me.
Deus, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe verba oris mei.
Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
Ecce enim, Deus ádjuvat me: * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Avérte mala inimícis meis: * et in veritáte tua dispérde illos.
Voluntárie sacrificábo tibi, * et confitébor nómini tuo, Dómine: quóniam bonum est:
Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me: * et super inimícos meos despéxit óculus meus.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 54
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: * inténde mihi, et exáudi me.
Contristátus sum in exercitatióne mea: * et conturbátus sum a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris.
Quóniam declinavérunt in me iniquitátes: * et in ira molésti erant mihi.
Cor meum conturbátum est in me: * et formído mortis cécidit super me.
Timor et tremor venérunt super me: * et contexérunt me ténebræ.
Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, * et volábo, et requiéscam?
Ecce, elongávi fúgiens: * et mansi in solitúdine.
Exspectábam eum, qui salvum me fecit * a pusillanimitáte spíritus et tempestáte.
Præcípita, Dómine, dívide linguas eórum: * quóniam vidi iniquitátem, et contradictiónem in civitáte.
Die ac nocte circúmdabit eam super muros ejus iníquitas: * et labor in médio ejus, et injustítia.
Et non defécit de platéis ejus * usúra, et dolus.
Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, * sustinuíssem útique.
Et si is, qui óderat me, super me magna locútus fuísset, * abscondíssem me fórsitan ab eo.
Tu vero, homo unánimis: * dux meus, et notus meus:
Qui simul mecum dulces capiébas cibos: * in domo Dei ambulávimus cum consénsu.
Véniat mors super illos: * et descéndant in inférnum vivéntes:
Quóniam nequítiæ in habitáculis eórum: * in médio eórum.
Ego autem ad Deum clamávi: * et Dóminus salvábit me.
Véspere, et mane, et merídie narrábo et annuntiábo: * et exáudiet vocem meam.
Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui appropínquant mihi: * quóniam inter multos erant mecum.
Exáudiet Deus, et humiliábit illos, * qui est ante sǽcula.
Non enim est illis commutátio, et non timuérunt Deum: * exténdit manum suam in retribuéndo.
Contaminavérunt testaméntum ejus, divísi sunt ab ira vultus ejus: * et appropinquávit cor illíus.
Mollíti sunt sermónes ejus super óleum: * et ipsi sunt jácula.
Jacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet: * non dabit in ætérnum fluctuatiónem justo.
Tu vero, Deus, dedúces eos, * in púteum intéritus.
Viri sánguinum, et dolósi non dimidiábunt dies suos: * ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 55
Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me.
Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me.
Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo.
In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro.
Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt.
Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges.
Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo.
Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum:
In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es.
In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.
In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi.
Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 57
Si vere útique justítiam loquímini: * recta judicáte, fílii hóminum.
Étenim in corde iniquitátes operámini: * in terra injustítias manus vestræ concínnant.
Alienáti sunt peccatóres a vulva, erravérunt ab útero: * locúti sunt falsa.
Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis: * sicut áspidis surdæ, et obturántis aures suas,
Quæ non exáudiet vocem incantántium: * et venéfici incantántis sapiénter.
Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum: * molas leónum confrínget Dóminus.
Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens: * inténdit arcum suum donec infirméntur.
Sicut cera, quæ fluit, auferéntur: * supercécidit ignis, et non vidérunt solem.
Priúsquam intellégerent spinæ vestræ rhamnum: * sicut vivéntes, sic in ira absórbet eos.
Lætábitur justus cum víderit vindíctam: * manus suas lavábit in sánguine peccatóris.
Et dicet homo: Si útique est fructus justo: * útique est Deus júdicans eos in terra.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 58
Éripe me de inimícis meis, Deus meus: * et ab insurgéntibus in me líbera me.
Éripe me de operántibus iniquitátem: * et de viris sánguinum salva me.
Quia ecce cepérunt ánimam meam: * irruérunt in me fortes.
Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine: * sine iniquitáte cucúrri, et diréxi.
Exsúrge in occúrsum meum, et vide: * et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël,
Inténde ad visitándas omnes gentes: * non misereáris ómnibus, qui operántur iniquitátem.
Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
Ecce, loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: * quóniam quis audívit?
Et tu, Dómine, deridébis eos: * ad níhilum dedúces omnes gentes.
Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia ejus prævéniet me.
Deus osténdet mihi super inimícos meos, ne occídas eos: * nequándo obliviscántur pópuli mei.
Dispérge illos in virtúte tua: * et depóne eos, protéctor meus, Dómine:
Delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum: * et comprehendántur in supérbia sua.
Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur in consummatióne: * in ira consummatiónis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominábitur Jacob: * et fínium terræ.
Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
Ipsi dispergéntur ad manducándum: * si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt.
Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: * et exsultábo mane misericórdiam tuam.
Quia factus es suscéptor meus, * et refúgium meum, in die tribulatiónis meæ.
Adjútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia mea.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúja, allelúja, allelúja.

Capitulum
Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, et confortámini. Omnia vestra in caritáte fiant.
R. Deo grátias.

V. Beati habitant in domo tua, Domine.
R. In saecula saeculorum laudabunt te.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
«Pater Noster» dicitur secreto usque ad «Et ne nos indúcas in tentatiónem:»
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

Oratio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum: ut a peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte contráximus, tua benignitáte liberémur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

13 thoughts on “L’Office divin à l’ermitage Saint-Bède”

  1. Matthew Joseph

    It is a rare privilege to witness this Office. I am grateful to the monks who allowed it, and to you for sharing it.

    1. Là où deux ou trois sont assemblés en mon nom, je suis là au milieu d’eux.
      For where two or three are gathered together in my name, there am I in the midst of them.
      (Matt. 18, 20.)

  2. Bonjour Frère Toussaint,

    Pour prier les différentes heures des offices traditionnelles monastiques , quels livres dois-je me procurer?

    Merci.

    1. 1. Pour avoir le calendrier liturgique, vous pouvez suivre l’Ordo divini officii du Barroux : Ordo divini officii. À noter que, ces dernières années, ils ont rajouté des nouveaux saints canonisés par Jean-Paul II, entre autres.

      2. Pour l’Office du jour (de Laudes à Complies), en latin seulement mais avec les partitions grégoriennes, vous avez l’Antiphonaire monastique de 1934 en vente chez Solesmes : Antiphonale monasticum (actuellement indisponible). Vous pouvez aussi le télécharger en pdf ici : Antiphonale monasticum sur ccwatershed.org ou encore ici: Antiphonale monasticum sur archive.org.

      3. Toujours pour l’Office du jour, sans les partitions grégoriennes, mais en latin et français, vous avez le diurnal monastique, en vente également sur la boutique du Barroux : Diurnal monastique. Même remarque que pour l’Ordo, ils ont rajouté « en appendice les fêtes du Sanctoral introduites dans le calendrier depuis 1963 et l’office propre de Sainte Madeleine ».

      4. Pour l’Office de nuit (Matines), c’est plus difficile, il faut trouver des exemplaires du Breviarium monastique. Vous avez une édition de 1930 disponible en ligne ici : Breviarium Monasticum.

      En union de prières.
      Frère Toussaint, mb

  3. Bonjour cher Frère,
    Pouvez-vous m’éclairer sur quelques points: je suis attiré par l’office divin que vous pratiquez, en plus d’être selon l’ancien rite romain il est propre à l’ordre bénédictin c’est bien cela ? Pouvez-vous me dire les spécificités du rite bénédictin de l’office divin ? Enfin, quand est-il de ce rite par rapport au motus proprio du Pape François ? Pouvez-vous me dire comment et par quelle(s) approbation(s) au Barroux et à votre ermitage vous continue à l’utiliser ? Ceci dans le soucis de pouvoir pratiquer cette splendide liturgie en plein accord avec l’Eglise. Merci.

    Maxime

    1. Cher Maxime,
      Permettez-moi de vous répondre entre les lignes.

      | Pouvez-vous m’éclairer sur quelques points: je suis attiré par l’office divin que vous pratiquez,

      En tant que laïc, (futur ?) religieux, prêtre ?

      | en plus d’être selon l’ancien rite romain il est propre à l’ordre bénédictin c’est bien cela ?

      Dans le rite latin, il y a, entre autres, un bréviaire romain (que suivent les clercs séculiers et quelques Ordres religieux) et un bréviaire monastique (que suivent les Bénédictins).

      Les bréviaires que nous utilisons au Barroux pour l’Office public sont les bréviaires monastiques d’avant 1965 (en partie celui de 62 et en partie celui de 56, selon des choix personnels faits par Dom Gérard, notre fondateur).

      Personnellement, j’ai simplement ajouté la lecture du Martyrologe à la fin de l’office de Prime ; ce que ne nous faisons pas en latin dans l’office public au Barroux. (Cependant, je ne l’ai pas enregistré dans la vidéo présente sur cette page.)

      | Pouvez-vous me dire les spécificités du rite bénédictin de l’office divin ?

      Principalement : répartition des psaumes différente, telle qu’elle est décrite dans la Règle de saint Benoît.
      Les lectures des Matines ne sont pas identiques ainsi que pas mal de détails ici ou là.
      Dans l’office chanté, les tons psalmodiques sont également différents.

      Chaque Ordre religieux a son propre Office. Celui des Chartreux ressemble à celui des Bénédictins. Celui des Dominicains est assez spécial. Celui des Capucins est plus proche de l’Office romain des clercs séculiers (tout comme celui des Carmes, je crois). Ces points m’intéressent moyennement.

      Ce qui m’importe avant tout est que la Lex orandi soit un reflet de la Lex credendi.
      Or la nouvelle liturgie (fabriquée principalement par Mgr Bugnini et Paul VI au cours du XXe siècle) est très mauvaise en cela.

      Pour approfondir ce point, je vous recommande la lecture des ouvrages publiés aux éditions Via Romana sur ce thème :
      La messe de Paul VI en question
      et
      les différents ouvrages de M. l’abbé Claude Barthe.

      | Enfin, quand est-il de ce rite par rapport au motus proprio du Pape François ?

      Je crois que ce Motu Proprio ne concerne que la Messe et les sacrements.

      | Pouvez-vous me dire comment et par quelle(s) approbation(s) au Barroux

      Reconnaissance légale de la communauté par le Saint-Siège en 1989 suite au motu proprio Ecclesia Dei.

      | et à votre ermitage vous continue à l’utiliser ?

      Un ermitage n’est pas un monastère. Chaque ermite a une règle de vie et une situation canonique différente.

      | Ceci dans le soucis de pouvoir pratiquer cette splendide liturgie en plein accord avec l’Eglise.

      Cela dépend de votre état et de votre situation.

        1. Si donc vous récitez et/ou chantez l’Office à titre privé, vous n’avez pas du tout à vous soucier d’une approbation d’une autorité actuelle dans l’Église et ce, d’autant moins, en suivant un Office que des milliers de moines et moniales ont utilisé pendant des siècles.

          Sa valeur intrinsèque de prière ne peut pas disparaître du jour au lendemain par une quelconque décision d’un pape ou d’un évêque.

          Il est, au contraire, d’une valeur bien plus sûre que toutes les innovations qui ont vu le jour ces dernières décennies.

          1. Bien d’accord, merci pour ces éclaircissements.

            Dans la Paix du Christ,
            Maxime

Répondre à Quotidianus Annuler la réponse

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.