L’Office divin à l’ermitage Saint-Bède

Vous trouverez ici le chant et le texte de l’Office divin du mardi 10 novembre 2020. L’Office divin est la prière publique que font les moines au nom de toute l’Église. Les moines chantent ou récitent tous les jours huit offices : un la nuit et sept le jour. À l’ermitage Saint-Bède, ils sont célébrés selon l’ancien rite aux heures suivantes :


Prime

V. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.

Hymnus
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.

Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Et nunc et in perpétuum.
Amen.

Ant. Deus judex justus * fortis et longanimus numquid irascétur per síngulos dies.

Psalmus 7
Dómine, Deus meus, in te sperávi: * salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me.
Nequándo rápiat ut leo ánimam meam, * dum non est qui rédimat, neque qui salvum fáciat.
Dómine, Deus meus, si feci istud, * si est iníquitas in mánibus meis:
Si réddidi retribuéntibus mihi mala, * décidam mérito ab inimícis meis inánis.
Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat, et concúlcet in terra vitam meam, * et glóriam meam in púlverem dedúcat.
Exsúrge, Dómine, in ira tua: * et exaltáre in fínibus inimicórum meórum.
Et exsúrge, Dómine, Deus meus, in præcépto quod mandásti: * et synagóga populórum circúmdabit te.
Et propter hanc in altum regrédere: * Dóminus júdicat pópulos.
Júdica me, Dómine, secúndum justítiam meam, * et secúndum innocéntiam meam super me.
Consumétur nequítia peccatórum, et díriges justum, * scrutans corda et renes, Deus.
Justum adjutórium meum a Dómino, * qui salvos facit rectos corde.
Deus judex justus, fortis, et pátiens: * numquid iráscitur per síngulos dies?
Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit: * arcum suum teténdit, et parávit illum.
Et in eo parávit vasa mortis: * sagíttas suas ardéntibus effécit.
Ecce, partúriit injustítiam: * concépit dolórem, et péperit iniquitátem.
Lacum apéruit, et effódit eum: * et íncidit in fóveam quam fecit.
Convertétur dolor ejus in caput ejus: * et in vérticem ipsíus iníquitas ejus descéndet.
Confitébor Dómino secúndum justítiam ejus: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 8
Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 9 (2-19)
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia ejus:
Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus judex justus fortis et longanimus numquid irascétur per síngulos dies.

Capitulum
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.

V. Exsúrge, Christe, ádjuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.

Orationes
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
«Pater Noster» dicitur secreto usque ad «Et ne nos indúcas in tentatiónem:»
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

R. Commemorátio ómnium fratrum, familiárum Órdinis nostri, atque benefactórum nostrórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

Psalmus 129
De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.

V. A porta ínferi.
R. Érue, Dómine, ánimas eórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

V. Dómine exáudi oratiónem meam
R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.
Deus véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam: ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

V. Réquiem ætérnam dona eis Dómine.
R. Et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

4 thoughts on “L’Office divin à l’ermitage Saint-Bède”

  1. Matthew Joseph

    It is a rare privilege to witness this Office. I am grateful to the monks who allowed it, and to you for sharing it.

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *