L’Office divin à l’ermitage Saint-Bède

Vous trouverez ici le chant et le texte de l’Office divin du mardi 10 novembre 2020. L’Office divin est la prière publique que font les moines au nom de toute l’Église. Les moines chantent ou récitent tous les jours huit offices : un la nuit et sept le jour. À l’ermitage Saint-Bède, ils sont célébrés selon l’ancien rite aux heures suivantes :


Vêpres

V. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.

Ant. De profúndis * clamávi ad te, Dómine. ‡

Psalmus 129
De profúndis clamávi ad te, Dómine: * ‡ Dómine, exáudi vocem meam:
Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. De profúndis clamávi ad te, Dómine.

Ant. Speret * Israël in Dómino.
Psalmus 130
Dómine, non est exaltátum cor meum: * neque eláti sunt óculi mei.
Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Speret Israël in Dómino.

Ant. Et omnis * mansuetúdinis ejus.
Psalmus 131
Meménto, Dómine, David, * et omnis mansuetúdinis ejus:
Sicut jurávit Dómino, * votum vovit Deo Jacob:
Si introíero in tabernáculum domus meæ, * si ascéndero in lectum strati mei:
Si dédero somnum óculis meis, * et pálpebris meis dormitatiónem:
Et réquiem tempóribus meis: donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Deo Jacob.
Ecce, audívimus eam in Éphrata: * invénimus eam in campis silvæ.
Introíbimus in tabernáculum ejus: * adorábimus in loco, ubi stetérunt pedes ejus.
Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca sanctificatiónis tuæ.
Sacerdótes tui induántur justítiam: * et sancti tui exsúltent.
Propter David, servum tuum, * non avértas fáciem Christi tui.
Jurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, * et testimónia mea hæc, quæ docébo eos:
Et fílii eórum usque in sǽculum, * sedébunt super sedem tuam.
Quóniam elégit Dóminus Sion: * elégit eam in habitatiónem sibi.
Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi: * hic habitábo quóniam elégi eam.
Víduam ejus benedícens benedícam: * páuperes ejus saturábo pánibus.
Sacerdótes ejus índuam salutári: * et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
Illuc prodúcam cornu David, * parávi lucérnam Christo meo.
Inimícos ejus índuam confusióne: * super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Et omnis mansuetúdinis ejus.

Ant. Ecce quam bonum, * et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! ‡
Psalmus 132
Ecce quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum:
‡ Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
Quod descéndit in oram vestiménti ejus: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sǽculum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce quam bonum, et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!

Capitulum
Benedíctus Deus, et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
R. Deo grátias.

R. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
R. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
V. Semper laus ejus in ore meo.
R. In omni témpore.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Benedícam Dóminum * In omni témpore.

Hymnus
Tellúris ingens Cónditor,
Mundi solum qui éruens,
Pulsis aquæ moléstiis,
Terram dedísti immóbilem:

Ut germen aptum próferens,
Fulvis decóra flóribus,
Fecúnda fructu sísteret,
Pastúmque gratum rédderet.

Mentis perústæ vúlnera
Munda viróre grátiæ:
Ut facta fletu díluat,
Motúsque pravos átterat.

Jussis tuis obtémperet:
Nullis malis appróximet:
Bonis repléri gáudeat,
Et mortis actum nésciat.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.

V. Dirigátur, Dómine, orátio mea.
R. Sicut incénsum in conspéctu tuo.

Canticum Magnificat
Ant. Exsúltet * spíritus meus in Deo salutári meo.
Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúltet spíritus meus in Deo salutári meo.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

Oratio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum: ut a peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte contráximus, tua benignitáte liberémur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.
R. Et cum frátribus nostris abséntibus. Amen

7 thoughts on “L’Office divin à l’ermitage Saint-Bède”

  1. Matthew Joseph

    It is a rare privilege to witness this Office. I am grateful to the monks who allowed it, and to you for sharing it.

    1. Là où deux ou trois sont assemblés en mon nom, je suis là au milieu d’eux.
      For where two or three are gathered together in my name, there am I in the midst of them.
      (Matt. 18, 20.)

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *