L’Office divin à l’ermitage Saint-Bède

Vous trouverez ici le chant et le texte de l’Office divin du mardi 10 novembre 2020. L’Office divin est la prière publique que font les moines au nom de toute l’Église. Les moines chantent ou récitent tous les jours huit offices : un la nuit et sept le jour. À l’ermitage Saint-Bède, ils sont célébrés selon l’ancien rite aux heures suivantes :


Complies

V. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.

Lectio brevis
Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

V. Adjutórium nóstrum ✠ in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.

Examen conscientiæ vel Pater Noster totum secreto.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, beáto Patri nostro Benedícto, et ómnibus Sanctis, quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: percutit sibi pectus mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ídeo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, beátum Patrem nostrum Benedíctum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.
Misereátur nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. Amen.
Indulgéntiam, ✠ absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Convérte nos ✙︎ Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.
V. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.

Psalmus 4
Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 90
Qui hábitat in adjutório Altíssimi, * in protectióne Dei cæli commorábitur.
Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: * Deus meus sperábo in eum.
Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, * et a verbo áspero.
Scápulis suis obumbrábit tibi: * et sub pennis ejus sperábis.
Scuto circúmdabit te véritas ejus: * non timébis a timóre noctúrno,
A sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris: * ab incúrsu, et dæmónio meridiáno.
Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquábit.
Verúmtamen óculis tuis considerábis: * et retributiónem peccatórum vidébis.
Quóniam tu es, Dómine, spes mea: * Altíssimum posuísti refúgium tuum.
Non accédet ad te malum: * et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo.
Quóniam Ángelis suis mandávit de te: * ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
In mánibus portábunt te: * ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
Super áspidem, et basilíscum ambulábis: * et conculcábis leónem et dracónem.
Quóniam in me sperávit, liberábo eum: * prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
Clamábit ad me, et ego exáudiam eum: * cum ipso sum in tribulatióne: erípiam eum et glorificábo eum.
Longitúdine diérum replébo eum: * et osténdam illi salutáre meum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 133
Ecce nunc benedícite Dóminum, * omnes servi Dómini:
Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.
In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, * et benedícite Dóminum.
Benedícat te Dóminus ex Sion, * qui fecit cælum et terram.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus
Te lucis ante términum,
Rerum Creátor, póscimus,
Ut sólita cleméntia,
Sis præsul ad custódiam.

Procul recédant sómnia,
Et nóctium phantásmata:
Hostémque nóstrum cómprime,
Ne polluántur córpora.

Præsta, Pater omnípotens,
Per Iesum Christum Dóminum,
Qui tecum in perpétuum
Regnat cum Sancto Spíritu.
Amen.

Capitulum
Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine, Deus noster.
R. Deo grátias.

V. Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi.
R. Sub umbra alárum tuárum prótege nos.

Kyrie eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

Oratio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Vísita, quǽsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Benedictio. Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus, ✠ Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Antiphona finalis B.M.V.
Salve, Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nóstra, salve.
Ad te clamámus éxsules fílii Hevæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
In hac lacrimárum valle.

Eja ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Jesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, præparásti: da, ut, cujus commemoratióne lætámur, ejus pia intercessióne, ab instántibus malis et a morte perpétua liberémur. Per eúndem Christum Dóminum nóstrum. Amen.
V. Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.
R. Et cum frátribus nostris abséntibus. Amen.

6 thoughts on “L’Office divin à l’ermitage Saint-Bède”

  1. Matthew Joseph

    It is a rare privilege to witness this Office. I am grateful to the monks who allowed it, and to you for sharing it.

    1. Là où deux ou trois sont assemblés en mon nom, je suis là au milieu d’eux.
      For where two or three are gathered together in my name, there am I in the midst of them.
      (Matt. 18, 20.)

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *